Secundum Lucam 16:3-15 Vulgata Latina (VULG)

3.  Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.

4.  Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.

5.  Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?

6.  At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.

7.  Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.

8.  Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

9.  Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.

10.  Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

11.  Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?

12.  Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?

13.  Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

14.  Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.

15.  Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

Secundum Lucam 16