26. et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
27. Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
28. habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
29. Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
30. At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
31. Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.