Secundum Lucam 16:23-31 Vulgata Latina (VULG)

23.  Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :

24.  et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

25.  Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :

26.  et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.

27.  Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :

28.  habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

29.  Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.

30.  At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.

31.  Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

Secundum Lucam 16