Secundum Lucam 16:10-22 Vulgata Latina (VULG)

10.  Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

11.  Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?

12.  Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?

13.  Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

14.  Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.

15.  Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

16.  Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

17.  Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.

18.  Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.

19.  Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.

20.  Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,

21.  cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.

22.  Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.

Secundum Lucam 16