Secundum Lucam 15:26-29 Vulgata Latina (VULG)

26.  et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.

27.  Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.

28.  Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.

29.  At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.

Secundum Lucam 15