2. Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3. Et ait ad illos parabolam istam dicens :
4. Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?
5. Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
6. et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
7. Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
8. Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?
9. Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
10. Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
11. Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
12. et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
13. Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14. Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
15. Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.