Secundum Lucam 15:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.

2.  Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.

3.  Et ait ad illos parabolam istam dicens :

4.  Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?

5.  Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :

6.  et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.

7.  Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.

8.  Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?

9.  Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.

10.  Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.

11.  Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :

Secundum Lucam 15