Secundum Lucam 14:31-34 Vulgata Latina (VULG)

31.  Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?

32.  Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.

33.  Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.

34.  Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?

Secundum Lucam 14