Secundum Lucam 14:3-16 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens : Si licet sabbato curare ?

4.  At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.

5.  Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ?

6.  Et non poterant ad hæc respondere illi.

7.  Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :

8.  Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.

9.  Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.

10.  Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :

11.  quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.

12.  Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;

13.  sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :

14.  et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.

15.  Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.

16.  At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.

Secundum Lucam 14