3. Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens : Si licet sabbato curare ?
4. At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
5. Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ?
6. Et non poterant ad hæc respondere illi.
7. Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :
8. Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
9. Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :
11. quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.
12. Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
13. sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :
14. et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.