19. Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
20. Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
21. Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
22. Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
23. Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24. Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
25. Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos :
26. Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
27. Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
28. Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
29. ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
30. dicentes : Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare ?
31. Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?
32. Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.
33. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.
34. Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?