Secundum Lucam 14:17-28 Vulgata Latina (VULG)

17.  Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.

18.  Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.

19.  Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.

20.  Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.

21.  Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.

22.  Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.

23.  Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

24.  Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.

25.  Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos :

26.  Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

27.  Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.

28.  Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,

Secundum Lucam 14