Secundum Lucam 14:10-26 Vulgata Latina (VULG)

10.  Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :

11.  quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.

12.  Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;

13.  sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos :

14.  et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.

15.  Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.

16.  At ipse dixit ei : Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.

17.  Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.

18.  Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.

19.  Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.

20.  Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.

21.  Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.

22.  Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.

23.  Et ait dominus servo : Exi in vias, et sæpes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

24.  Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.

25.  Ibant autem turbæ multæ cum eo : et conversus dixit ad illos :

26.  Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Secundum Lucam 14