22. Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
23. Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :
24. Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
25. Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :
26. tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
27. Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.
28. Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.