Secundum Lucam 13:21-30 Vulgata Latina (VULG)

21.  Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.

22.  Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.

23.  Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :

24.  Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.

25.  Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :

26.  tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.

27.  Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.

28.  Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

29.  Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.

30.  Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

Secundum Lucam 13