Secundum Lucam 13:10-24 Vulgata Latina (VULG)

10.  Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

11.  Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.

12.  Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.

13.  Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.

14.  Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.

15.  Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ?

16.  Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?

17.  Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.

18.  Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ?

19.  Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.

20.  Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ?

21.  Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.

22.  Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.

23.  Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :

24.  Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.

Secundum Lucam 13