Secundum Lucam 13:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.

2.  Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?

3.  Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.

4.  Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ?

5.  Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

6.  Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.

7.  Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?

8.  At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,

9.  et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.

Secundum Lucam 13