51. Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem :
52. erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53. dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
54. Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.
55. Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit : et fit.
56. Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?