Secundum Lucam 12:47-58 Vulgata Latina (VULG)

47.  Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :

48.  qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

49.  Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?

50.  Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?

51.  Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem :

52.  erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres

53.  dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.

54.  Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.

55.  Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit : et fit.

56.  Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?

57.  quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?

58.  Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.

Secundum Lucam 12