39. Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40. Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41. Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?
42. Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
43. Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44. Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
45. Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :
46. veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
47. Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :
48. qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?
50. Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?
51. Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem :