Secundum Lucam 12:24-37 Vulgata Latina (VULG)

24.  Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?

25.  Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?

26.  Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ?

27.  Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

28.  Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillæ fidei ?

29.  Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :

30.  hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.

31.  Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.

32.  Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

33.  Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.

34.  Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

35.  Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,

36.  et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

37.  Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

Secundum Lucam 12