Secundum Lucam 12:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.

13.  Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.

14.  At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?

15.  Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.

16.  Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :

17.  et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?

18.  Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,

19.  et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.

20.  Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?

21.  Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

Secundum Lucam 12