Secundum Lucam 12:10-23 Vulgata Latina (VULG)

10.  Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.

11.  Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.

12.  Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.

13.  Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.

14.  At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?

15.  Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.

16.  Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :

17.  et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?

18.  Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,

19.  et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.

20.  Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ?

21.  Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

22.  Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.

23.  Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.

Secundum Lucam 12