36. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
37. Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
38. Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
39. Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
40. Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?
41. Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
42. Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
43. Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
44. Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
45. Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
46. At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
47. Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.