Secundum Lucam 11:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?

13.  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ?

14.  Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.

15.  Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

16.  Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.

17.  Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

18.  Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.

19.  Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

Secundum Lucam 11