Secundum Lucam 10:6-10 Vulgata Latina (VULG)

6.  et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.

7.  In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

8.  Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :

9.  et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.

10.  In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :

Secundum Lucam 10