4. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
6. et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
7. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :
9. et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
10. In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
11. Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12. Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
13. Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
14. Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
15. Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.