3. Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
6. et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
7. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :
9. et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
10. In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
11. Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12. Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
13. Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.