22. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
23. Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
24. Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
25. Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?
26. At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
27. Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
28. Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
29. Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
30. Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.
32. Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
33. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
34. Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
35. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
36. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?
37. At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
38. Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,