22. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
23. Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
24. Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
25. Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?
26. At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
27. Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
28. Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
29. Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
30. Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.
32. Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.