Secundum Lucam 10:15-30 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.

16.  Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

17.  Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

18.  Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.

19.  Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.

20.  Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.

21.  In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.

22.  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

23.  Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.

24.  Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

25.  Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?

26.  At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?

27.  Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.

28.  Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.

29.  Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?

30.  Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

Secundum Lucam 10