Secundum Lucam 10:11-25 Vulgata Latina (VULG)

11.  Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

12.  Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

13.  Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.

14.  Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

15.  Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.

16.  Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

17.  Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

18.  Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.

19.  Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.

20.  Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.

21.  In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.

22.  Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

23.  Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.

24.  Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

25.  Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?

Secundum Lucam 10