Secundum Lucam 10:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

2.  Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

3.  Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

4.  Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

5.  In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :

6.  et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.

7.  In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

8.  Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :

Secundum Lucam 10