Secundum Lucam 10:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

2.  Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

3.  Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

4.  Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

5.  In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :

Secundum Lucam 10