65. Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :
66. et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
67. Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
68. Benedictus Dominus Deus Israël,quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :
69. et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,
70. sicut locutum est per os sanctorum,qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :