41. Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :
42. et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?
44. Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45. Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
46. Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
47. et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49. quia fecit mihi magna qui potens est :et sanctum nomen ejus,
50. et misericordia ejus a progenie in progeniestimentibus eum.
51. Fecit potentiam in brachio suo :dispersit superbos mente cordis sui.
52. Deposuit potentes de sede,et exaltavit humiles.
53. Esurientes implevit bonis :et divites dimisit inanes.