Secundum Lucam 1:4-9 Vulgata Latina (VULG)

4.  ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

5.  Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

6.  Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

7.  Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8.  Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,

9.  secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :

Secundum Lucam 1