Secundum Lucam 1:39-46 Vulgata Latina (VULG)

39.  Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :

40.  et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.

41.  Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :

42.  et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

43.  Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?

44.  Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.

45.  Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.

46.  Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :

Secundum Lucam 1