Secundum Lucam 1:29-34 Vulgata Latina (VULG)

29.  Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30.  Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.

31.  Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :

32.  hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,

33.  et regni ejus non erit finis.

34.  Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?

Secundum Lucam 1