24. post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
25. Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26. In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
27. ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.