1. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :
2. sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :
3. visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
4. ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5. Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.