29. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
30. Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :
31. scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32. A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
33. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34. Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
35. Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?