Secundum Ioannem 9:23-29 Vulgata Latina (VULG)

23.  Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.

24.  Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.

25.  Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.

26.  Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?

27.  Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?

28.  Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

29.  Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.

Secundum Ioannem 9