22. Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
23. Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
24. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.
25. Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
26. Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?
27. Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?
28. Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
29. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
30. Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :
31. scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32. A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.