6. Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
7. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8. Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
10. Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?
11. Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.
12. Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
13. Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.
14. Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
15. Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;
16. et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.