39. Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
40. Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.
41. Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.
42. Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
43. Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.
44. Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
45. Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
46. Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?
47. Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
48. Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?
49. Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
50. Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.
51. Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.