1. Jesus autem perrexit in montem Oliveti :
2. et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
3. Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,
4. et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
5. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?
6. Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
7. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
8. Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
9. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
10. Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?