46. Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47. Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?
48. numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?
49. sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
50. Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
51. Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
52. Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
53. Et reversi sunt unusquisque in domum suam.