Secundum Ioannem 7:46-50 Vulgata Latina (VULG)

46.  Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

47.  Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?

48.  numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?

49.  sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.

50.  Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :

Secundum Ioannem 7