Secundum Ioannem 7:39-45 Vulgata Latina (VULG)

39.  Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

40.  Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.

41.  Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?

42.  nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?

43.  Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

44.  Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.

45.  Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?

Secundum Ioannem 7